Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Virtus super ista consistit. Suo aere censetur. Nihil ex istis quolibet incurrentibus bonum iudicat. Medicina et gubernatio non interficit sibi ac suis admiratione talium rerum Qui non est vir bonus, potest nihilominus medicus esse, potest gubernator, potest grammaticus tam mehercules quam cocus. Cui contingit habere rem non quamlibet, hunc non quemlibet dixeris; qualia quisque habet, talis est.
Fiscus tanti est, quantum habet; immo in accessionem eius venit, quod habet. Quis pleno sacculo ullum pretium ponit nisi quod pecuniae in eo conditae numerus effecit? Idem evenit magnorum dominis patrimoniorum: accessiones illorum et appendices sunt.
Quare ergo sapiens magnus est? Quia magnum animum habet. Verum est ergo quod contemptissimo cuique contingit, bonum non esse.
Itaque in
Vide
- Et quid quaeque ferat regio et quid quaeque recuset:
- Hic segetes, illic veniunt felicius uvae.
- Arborei fetus alibi atque iniussa virescunt
- Gramina. Nonne vides, croceos ut Tmolus odores,
- India mittat ebur, molles sua tura Sabaei?
- At Chalybes nudi ferrum.
Ista in regiones discripta sunt, ut necessarium mortalibus esset inter ipsos commercium, si invicem alius aliquid ab alio peteret. Summum illud bonum habet et ipsum suam sedem. Non nascitur, ubi ebur, nec ubi ferrum. Quis sit summi boni locus quaeris ? Animus. Hic nisi purus ac sanctus est, deum non capit.
" Bonum ex malo non fit. Divitiae fiunt autem [*](divitiae fiunt autem Gemoll; divitiae fiunt, fiunt autem MSS.) ex avaritia. Divitiae ergo non sunt bonum." " Non est," inquit, "verum, bonum ex malo non nasci. Ex sacrilegio enim et furto pecunia nascitur. Itaque malum quidem est sacrilegio enim et furtum, sed ideo, quia plura mala facit quam bona. Dat enim lucrum, sed cum metu, sollicitudine, tormentis et animi et corporis."
Quisquis hoc dicit, necesse est recipiat