Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Ad olivetum revertar, quod vidi duobus modis depositum [*](depositum Gronovius; dispositum VPb.) : magnarum arborum truncos circumcisis ramis et ad unum redactis pedem cum rapo suo transtulit amputatis radicibus, relicto tantum capite ipso, ex quo illae pependerant. Hoc fimo tinctum in scrobem demisit, deinde terram non adgessit tantum, sed calcavit et pressit.
Negat quicquam esse hac, ut ait, pisatione efficacius; videlicet frigus excludit et ventum. Minus praeterea movetur et ob hoc nascentes radices prodire patitur ac solum adprendere, quas necesse est cereas [*](cereas later MSS.; ceteras (conteras) MSS.; teneras Erasmus.) adhuc et precario haerentes levis quoque revellat agitatio. Rapum [*](rapum Lndwig von Jan; parum MSS.) autem arboris, antequam obruat, radit. [*](radit Pincianus, radix MSS.) Ex omni enim materia, quae nudata est, ut ait, radices exeunt novae. Non plures autem super terram eminere debet truncus quam tres aut quattuor pedes. Statim enim ab imo vestietur nec magna pars quemadmodum in olivetis veteribus arida et retorrida erit.
Alter ponendi modus hic fuit: ramos fortes nec corticis duri, quales esse novellarum arborum solent, eodem genere
Illud etiamnunc vidi, vitem ex arbusto suo annosam transferri; huius capillamenta quoque, si fieri potest, colligenda sunt, deinde liberalius sternenda vitis, ut etiam ex corpore radicescat. Et vidi non tantum mense Februario positas, sed etiam Martio exacto; tenent et conplexae sunt non suas ulmos.
Omnes autem istas arbores, quae, ut ita dicam, grandiscapiae sunt, ait aqua adiuvandas cisternina, quae si prodest, habemus pluviam in nostra potestate.
Plura te docere non cogito, ne quemadmodum Aegialus me sibi adversarium paravit, sic ego parem te mihi. VALE.
Naufragium, antequam navem adscenderem, feci. Quomodo acciderit, non adicio, ne et hoc putes inter Stoica paradoxa ponendum, quorum nullum esse falsum nec tam mirabile quam prima facie videtur, cum volueris, adprobabo, immo etiam si nolueris. Interim hoc me iter docuit, quam multa haberemus supervacua et quam facile iudicio possemus deponere,
Cum paucissimis servis, quos unum capere vehiculum potuit, sine ullis rebus, nisi quae corpore nostro continebantur, ego et Maximus meus biduum iam beatissimum agimus. Culcita in terra iacet, ego in culcita. Ex duabus paenulis altera stragulum, altera opertorium facta est.