Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

De prandio nihil detrahi potuit; paratum fuit non magis hora, nusquam sine caricis, numquam sine pugillaribus. Illae, si panem habeo, pro pulmentario sunt, si non habeo, pro pane. Cotidie mihi annum novum faciunt, quem ego faustum et felicem reddo bonis cogitationibus et animi magnitudine, qui numquam maior est, quam ubi aliena seposuit et fecit sibi pacem nihil timendo, fecit sibi divitias nihil concupiscendo.

Vehiculum, in quod inpositus sum, rusticum est; nudae vivere se ambulando testantur; mulio excalceatus, non propter aestatem. Vix a me obtineo, ut hoc vehiculum velim [*](velim V2; nolim V1Pb, etc.) videri meum. Durat adhuc perversa recti verecundia, et quotiens in aliquem comitatum lautiorem incidimus, invitus erubesco, quod argumentum est ista, quae probo, quae laudo, nondum habere certam sedem et inmobilem. Qui sordido vehiculo erubescit, pretioso gloriabitur.

Parum adhuc profeci. Nondum audeo frugalitatem palam ferre. Etiamnunc curo opiniones viatorum.

v2.p.326
Contra totius generis humani opiniones mittenda vox erat: " Insanitis, erratis, stupetis ad supervacua, neminem aestimatis suo. Cum ad patrimonium ventum est, diligentissimi conputatores sic rationem ponitis singulorum, quibus aut pecuniam credituri estis aut beneficia, nam haec quoque iam expensa fertis:

late possidet, sed multum debet; habet domum formosam, sed alienis nummis paratam: familiam nemo cito speciosiorem producet, sed nominibus non respondet; si creditoribus solverit, nihil illi supererit Idem in reliquis quoque facere debebitis, excutere quantum proprii quisque habeat."

Divitem illum putas, quia aurea supellex etiam in via sequitur, quia in omnibus provinciis arat, quia magnus kalendari liber volvitur, quia tantum suburbani agri possidet, quantum invidiose in desertis Apuliae possideret. Cum omnia dixeris, pauper est. Quare ? Quia debet. " Quantum ? " inquis. Omnia. Nisi forte iudicas interesse, utrum aliquis ab homine an a fortuna mutuum sumpserit.

Quid ad rem pertinent mulae saginatae unius omnes coloris ? Quid ista vehicula caelata ?

  1. Instratos ostro alipedes pictisque tapetis,
  2. Aurea pectoribus demissa monilia pendent,
  3. Tecti auro fulvom mandunt sub dentibus aurum.
Ista nec dominum meliorem possunt facere nec mulam.
v2.p.328

M. Cato Censorius, quem tam e re publica fuit nasci quam Scipionem, alter enim cum hostibus nostris bellum, alter cum moribus gessit, cantherio vehebatur et hippoperis quidem inpositis, ut secum utilia portaret. O quam cuperem illi nunc occurrere aliquem ex his trossulis in via [*](After via Lipsius removed divitibus.) cursores et Numidas et multum ante se pulveris agentem ! Hic sine dubio cultior comitatiorque quam M. Cato videretur, hic, qui inter illos apparatus delicatos cum maxime dubitat, utrum se ad gladium locet an ad cultrum.