Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Sed, di boni, quam iuvat illa balinea intrare obscura et gregali tectorio inducta, quae scires

v2.p.316
Catonem tibi aedilem aut Fabium Maximum aut ex Corneliis aliquem manu sua temperasse ? Nam hoc quoque nobilissimi aediles fungebantur officio intrandi ea loca, quae populum receptabant, exigendique munditias et utilem ac salubrem temperaturam, non hanc, quae nuper inventa est similis incendio, adeo quidem, ut convictum in aliquo scelere servum vivum lavari oporteat. Nihil mihi videtur iam interesse, ardeat balineum an calcat.

Quantae nunc aliqui rusticitatis damnant Scipionem, quod non in caldarium suum latis specularibus diem admiserat, quod non in multa luce decoquebatur et expectabat, [*](expectabat later MSS.; spectabat VPb.) ut in balneo concoqueret. O hominem calamitosum! Nesciit [*](nesciit Gothofredus; nescit VPb.) vivere. Non saccata aqua lavabatur, sed saepe turbida et, cum plueret vehementius, paene lutulenta. Nec multum eius intererat, an [*](an later MSS.;_ac VPb.) sic lavaretur; veniebat enim ut sudorem illic ablueret, non ut unguentum.

Quas nunc quorundam voces futuras credis ? " Non invideo Scipioni; vere in exilio vixit, qui sic lavabatur." Immo, si scias, non cotidie lavabatur. Nam, ut aiunt, qui priscos mores urbis tradiderunt, brachia et crura cotidie abluebant, quae scilicet sordes opere collegerant, ceterum toti nundinis lavabantur. Hoc loco dicet aliquis: "olim [*](aliquis: olim Hense; aliquotis, aliquo, aliquis MSS.) liquet mihi inmundissimos fuisse. Quid putas illos oluisse?" Militiam, laborem,

v2.p.318
virum. Postquam munda balnea inventa sunt, spurciores sunt.

Descripturus infamem et nimiis [*](nimiis Lipsius; nimis VPb.) notabilem deliciis Horatius Flaccus quid ait ?

  1. Pastillos Buccillus olet.
Dares nunc Buccillum; proinde esset ac si hircum oleret, Gargonii loco esset, quem idem Horatius Buccillo opposuit. Parum est sumere unguentum, nisi bis die terque renovatur, ne evanescat in corpore. Quid, quod hoc odore tamquam suo gloriantur ?

Haec si tibi nimium tristia videbuntur, villae inputabis, in qua didici ab Aegialo, diligentissime patre familiae, is enim nunc huius agri possessor est, quamvis vetus arbustum posse transferri. Hoc nobis senibus discere necessarium est, quorum nemo non olivetum alteri ponit. Quod vidi illud arborum trimum et quadrimum fastidiendi fructus aut deponere. [*](The passage quod vidi aut deponere is hopelessly corrupt.)

Te quoque proteget illa, quae

  1. Tarda venit seris factura nepotibus umbram,
ut ait Vergilius noster, qui non quid verissime, sed quid decentissime diceretur aspexit nec agricolas docere voluit, sed legentes delectare.

Nam, ut alia omnia transeam, hoc quod mihi hodie necesse fuit deprehendere, adscribam:

v2.p.320
  1. Vere fabis satio est: tunc te quoque, medica, putres
  2. Accipiunt sulci, et milio venit annua cura.
An uno [*](an uno later MSS.; annuo VPb.) tempore ista ponenda sint et an utriusque verna sit satio, hinc aestimes licet: Iunius mensis est, quo tibi scribo, iam proclivis in Iulium; eodem die vidi fabam metentes, milium serentes.