Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Ergo tuam quoque virtutem non magis laudabis, si corpus illi tuum [*](illituum VP; illibatum a MS. of Opsopoeus, perhaps correctly, as Hense thinks.) integrum fortuna praestiterit quam si ex aliqua parte mutilatum; alioqui hoc erit ex servorum habitu dominum aestimare. Omnia enim ista, in quae dominium casus exercet, serva sunt, pecunia et corpus et honores, inbecilla, fluida, mortalia, possessionis incertae. Illa rursus libera et invicta opera virtutis, quae non ideo magis adpetenda sunt, si benignius a fortuna tractantur, nec minus, si aliqua iniquitate rerum premuntur.
Quod amicitia in hominibus est, hoc in rebus adpetitio. Non, puto, magis amares virum bonum locupletem quam pauperem, nec robustum et lacertosum quam gracilem et languidi corporis; ergo ne rem quidem magis adpetes aut amabis hilarem ac pacatam
Aut si hoc [*](aut si hoc Haase; et si hoc MSS.; at si hoc Schweighäuser.) est, magis diliges ex duobus aeque bonis viris nitidum et unctum quam pulverulentum et horrentem. Deinde hoc usque pervenies, ut magis diligas integrum omnibus membris et inlaesum quam debilem aut luscum. Paulatim fastidium tuum illo usque procedet, ut ex duobus aeque iustis ac prudentibus comatum et crispulum [*](Buecheler suggests the addition, after crispulum, of quam ealcum et horridulum.) malis. Ubi par in utroque virtus est, non conparet aliarum rerum inaequalitas. Omnia enim alia non partes, sed accessiones sunt.