Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Num quis tam iniquam censuram inter suos agit, ut sanum filium quam aegrum magis diligat, procerumve et excelsum quam brevem aut modicum ? Fetus suos non distinguunt ferae et se in alimentum pariter omnium sternunt; aves ex aequo partiuntur cibos. Vlixes ad Ithacae suae saxa sic properat, quemadmodum Agamemnon ad Mycenarum nobiles muros. Nemo enim patriam quia magna est amat, sed quia sua.
Quorsus haec pertinent ? Ut scias virtutem omnia opera velut fetus suos isdem oculis intueri, aeque indulgere omnibus et quidem inpensius laborantibus, quoniam quidem etiam parentium amor magis in ea, quorum miseretur, inclinat. Virtus quoque opera sua, quae videt adfici et premi, non magis amat, sed parentium bonorum more magis conplectitur ac fovet.
Quare non est ullum bonum altero maius? Quia