Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Nullum habet momentum vexatio et dolor et quicquid aliud incommodi est; virtute enim obruitur. Quemadmodum minuta lumina claritas solis obscurat, sic dolores, molestias, iniurias virtus magnitudine sua elidit atque opprimit et quocumque adfulsit, ibi quicquid sine illa apparet, extinguitur; nec magis ullam portionem habent incommoda, cum in virtutem inciderunt, quam in mari nimbus.

Hoc ut scias ita esse, ad omne pulchrum vir bonus sine ulla cunctatione procurret; stet illic licet carnifex, stet tortor atque ignis, perseverabit nec quid passurus, sed quid facturus sit, aspiciet, et se

v2.p.16
honestae rei tamquam bono viro credet; utilem illam sibi iudicabit, tutam, prosperam. Eundem locum habebit apud illum honesta res, sed tristis atque aspera, quem vir bonus pauper aut exul ac pallidus.

Agedum pone ex alia parte virum bonum divitiis abundantem, ex altera nihil habentem, sed in se omnia; uterque aeque vir bonus erit, etiam si fortuna dispari utetur. Idem, ut dixi, in rebus iudicium est, quod in hominibus: aeque laudabilis virtus est in corpore valido ac libero posita quam in morbido ac vincto.