Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Nihil est, quod non expugnet pertinax opera et intenta ac diligens cura; robora in rectum quamvis flexa revocabis. Curvatas trabes calor explicat et aliter natae in id finguntur, quod usus noster exigit; quanto facilius animus accipit formam, flexibilis et

v1.p.334
omni umore obsequentior. Quid enim est aliud animus quam quodam modo se habens spiritus ? Vides autem tanto spiritum esse faciliorem omni alia materia, quanto tenuior est.

Illud, mi Lucili, non est quod te inpediat, quo minus de nobis bene speres, quod malitia nos iam tenet, quod diu in possessione nostri est; ad neminem ante bona mens venit quam mala. Omnes praeoccupati sumus. Virtutes discere vitia dediscere est.