Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Eo [*](dediscere est. eo Haupt; dediscere (om. Pb) sed eo MSS.) maiore animo ad emendationem nostri debemus accedere, quod semel traditi nobis boni perpetua possessio est; non dediscitur virtus. Contraria enim male [*](male P. Thomas; mala MSS.) in alieno haerent, ideo depelli et exturbari possunt; fideliter sedent, quae in locum suum veniunt. Virtus secundum naturam est, vitia inimica et infesta sunt.

Sed quemadmodum virtutes receptae exire non possunt facilisque earum tutela est, ita initium ad illas eundi arduum, quia hoc proprium [*](proprium Madvig; primum MSS.) inbecillae mentis atque aegrae est, formidare inexperta. Itaque cogenda est, ut incipiat; deinde non est acerba medicina. Protinus enim delectat, dum sanat. Aliorum remediorum post sanitatem voluptas est, philosophia pariter et salutaris et dulcis est. VALE.

v1.p.336