Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Quid nos decipimus ? Non est extrinsecus malum nostrum; intra nos est, in visceribus ipsis sedet, et ideo difficulter ad sanitatem pervenimus, quia nos aegrotare nescimus.

Si curari coeperimus, quando tot morborum tantas vires [*](morborum tantas vires Gertz; morbos tantas ve res MSS.) discutiemus ? Nunc vero ne [*](ne Muretus; nec MSS.) quaerimus quidem medicum, qui minus negotii haberet, si adhiberetur ad recens vitium. Sequerentur teneri et rudes animi recta monstrantem.

Nemo difficulter ad naturam reducitur, nisi qui ab illa defecit. Erubescimus discere bonam mentem; at mehercules, si turpe est magistrum huius rei quaerere, illud desperandum est, posse nobis casu tantum bonum induere.

Laborandum est, et ut verum dicam, ne labor quidem magnus est, si modo, ut dixi, ante animum nostrum formare incipimus et recorrigere, quam indurescat pravitas eius. Sed nec indurata despero.