Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Est quidem, mi Lucili, supinus et neglegens, qui in amici memoriam ab aliqua regione admonitus inducitur; tamen repositum in animo nostro desiderium loca interdum familiaria evocant nec extinctum memoriam reddunt, sed quiescentem inritant, sicut dolorem lugentium, etiam si mitigatus est tempore, aut servulus familiaris amisso [*](servulus familiaris amisso Gertz; servuli fam. amissi (amisso) MSS.) aut vestis aut domus renovat.
Ecce Campania et maxime Neapolis ac [*](ac Volkmann; a and ad MSS.) Pompeiorum tuorum conspectus [*](conspectus Volkmann; conspectum MSS.) incredibile est quam recens desiderium tui fecerint; totus mihi in oculis es. Cum maxime a te discedo. Video lacrimas conbibentem et adfectibus tuis inter ipsam coercitionem exeuntibus non satis resistentem. Modo amisisse te videor.
Quid enim non " modo " est, si recorderis ? Modo apud Sotionem philosophum puer sedi, modo causas agere coepi, modo desii velle agere, modo desii posse. Infinita est velocitas temporis, quae magis apparet respicientibus. Nam ad praesentia intentos fallit; adeo praecipitis fugae transitus lenis est.
Causam huius rei quaeris ? Quicquid temporis transit, eodem loco est; pariter aspicitur, una iacet. Omnia in idem [*](in idem Rossbach; inde pLb; in P.) profundum cadunt. Et alioqui non