Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Modo te prosecutus sum; et tamen hoc "modo" aetatis nostrae bona portio est, cuius brevitatem aliquando defecturam [*](defecturam Mulier; futuram MSS.) cogitemus. Non solebat mihi tam velox tempus videri; nunc incredibilis cursus apparet, sive quia admoveri lineas sentio, sive quia adtendere coepi et conputare damnum meum.

Eo magis itaque indignor aliquos ex hoc tempore, quod sufficere ne ad necessaria quidem potest, etiam si custoditum diligentissime fuerit, in supervacua maiorem partem erogare. Negat Cicero, si duplicetur sibi aetas, habiturum se tempus, quo legat lyricos; eodem loco pone [*](pone inserted by Haase; pono or habeo was proposed by Schweighäuser; conloco by Hermes, followed by Hense.) dialecticos; tristius inepti sunt. Illi ex professo lasciviunt, hi agere ipsos aliquid existimant.

Nec ego nego prospicienda ista, sed prospicienda tantum et a limine salutanda in hoc unum, ne verba nobis dentur et aliquid esse in illis magni ac secreti boni iudicemus.

v1.p.326
Quid te torques et maceras in ea quaestione, quam subtilius est contempsisse quam solvere ? Securi est et ex commodo migrantis minuta conquirere; cum hostis instat a tergo et movere se iussus est miles, necessitas excutit quicquid pax otiosa collegerat.