Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Pudet dicere, contra fortunam militaturis quae porrigant tela, quemadmodum illos subornent. Hac ad summum bonum itur ? Per istud philosophia [*](philosophia Page; philosophiae MSS.) "sive nive" et turpes infamesque etiam ad album
Quid disceditis ab ingentibus promissis et grandia locuti, effecturos vos, ut non magis auri fulgor quam gladii praestringat oculos meos, ut ingenti constantia et quod omnes optant et quod omnes timent calcem, ad grammaticorum elementa descenditis ? Quid dicitis ?
Hoc enim est, quod mihi philosophia promittit, ut parem deo faciat. Ad hoc invitatus sum, ad hoc veni; fidem praesta.
- Sic itur ad astra ?
Quantum potes ergo, mi Lucili, reduc te ab istis exceptionibus et praescriptionibus philosophorum. Aperta decent et simplicia bonitatem. Etiam si multum superesset aetatis, parce dispensandum erat, ut sufficeret necessariis; nunc quae dementia est supervacua discere in tanta temporis egestate ? VALE.