Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Nesciunt ergo homines, quid velint, nisi illo momento, quo volunt; in totum nulli velle aut

v1.p.136
nolle decretum est. Variatur cotidie iudicium et in contrarium vertitur ac plerisque agitur vita per lusum. Preme ergo quod coepisti, et fortasse perduceris aut ad summum aut eo, quod summum nondum esse solus intellegas.

" Quid fiet," inquis, " huic turbae familiarium sine [*](sine Hense; sive MSS.) re familiari ?" Turba ista cum a te pasci desierit, ipsa se pascet, aut quod tu beneficio tuo non potes scire, paupertatis scies. Illa veros certosque amicos retinebit; discedet quisquis non te, sed aliud sequebatur. Non est autem vel ob hoc unum amanda paupertas, quod a quibus ameris ostendet ? O quando ille veniet dies, quo nemo in honorem tuum mentiatur!

Huc ergo cogitationes tuae tendant, hoc cura, hoc opta, omnia alia vota deo remissurus, ut contentus sis temet ipso et ex te nascentibus bonis. Quae potest esse felicitas propior? Redige te ad parva, ex quibus cadere non possis, idque ut libentius facias, ad hoc pertinebit tributum huius epistulae, quod statim conferam.