Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Observa te [*](observa te Hense; observare MSS.) itaque, numquid vestis tua domusque dissentiant, numquid in te liberalis sis, in tuos sordidus, numquid cenes frugaliter, aedifices luxuriose. Unam semel ad quam vivas regulam prende et ad hanc omnem vitam tuam exaequa. Quidam se domi contrahunt, dilatant foris et extendunt; vitium est haec diversitas et signum vacillantis animi ac nondum habentis tenorem suum.

Etiamnunc dicam, unde sit ista inconstantia et dissimilitudo rerum consiliorumque: nemo proponit sibi, quid velit, nec si proposuit, perseverat in eo, sed transilit; nec tantum mutat, sed redit et in ea, quae deseruit ac damnavit, revolvitur.

Itaque ut relinquam definitiones sapientiae veteres et totum conplectar humanae vitae modum, hoc possum contentus esse: Quid est sapientia ? Semper idem velle atque idem nolle. Licet illam exceptiunculam non adicias, ut rectum sit, quod velis; non potest enim cuiquam idem semper placere nisi rectum.