Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Invideas licet, etiam nunc libenter pro me dependet Epicurus. " Magnificentior, mihi crede, sermo tuus in grabato videbitur et in panno. Non enim dicentur tantum illa, sed probabuntur." Ego certe
Quid ergo ? Non licet divitias in sinu positas contemnere ? " Quidni liceat ? Et ille ingentis animi est, qui illas circumfusas sibi, multum diuque miratus, quod ad se venerint, ridet suasque audit magis esse quam sentit. Multum est non corrumpi divitiarum contubernio; magnus ille, qui in divitiis pauper est.
" Nescio," inquis, " quomodo paupertatem iste laturus sit, si in illam inciderit." Nec ego, Epicure, an tuus [*](an tuus P. Thomas; angulus si pL.) iste pauper contempturus sit divitias, si in illas inciderit; itaque in utroque mens aestimanda est inspiciendumque, an ille paupertati indulgeat, an hic divitiis non indulgeat. Alioquin leve argumentum est bonae voluntatis grabatus aut pannus, nisi apparuit aliquem illa non necessitate pati, sed malle.