Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Quid ergo ? Beneficia non parant amicitias ? " Parant, si accepturos licuit eligere, si conlocata, non sparsa sunt.
Itaque dum incipis esse mentis tuae, interim hoc consilio sapientium utere, ut magis ad rem existimes pertinere, quis, quam quid acceperit. VALE.
Si vales et te dignum putas, qui aliquando fias tuus, gaudeo. Mea enim gloria erit, si te istinc, ubi sine spe exeundi fluctuaris, extraxero. Illud autem te, mi Lucili, rogo atque hortor, ut philosophiam in praecordia ima demittas et experimentum profectus tui capias non oratione nec scripto, sed animi firmitate, cupiditatum deminutione; verba rebus proba.
Aliud propositum est declamantibus et adsensionem coronae captantibus, aliud his, qui iuvenum et otiosorum aures disputatione varia aut volubili detinent; facere docet philosophia, non dicere, et hoc exigit, ut ad legem suam quisque vivat, ne orationi vita dissentiat, ut ipsa intra se vita unius sit omnium actionum sine dissensione coloris. [*](intra coloris Haupt; inter se vita his sit omnium actio dissertionum color sit p, unus or una L3 Pb, coloris later MSS.) Maximum hoc est et officium sapientiae et indicium, ut