Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Volo tibi hoc loco referre dictum Maecenatis vera in

v1.p.130
ipso culmine [*](in ipso culmine Capps; in ipso eculeo MSS.) elocuti: "Ipsa enim altitudo attonat summa." Si quaeris, in quo libro dixerit; in eo, qui Prometheus inscribitur. Hoc voluit dicere, attonita habet summa. Est ergo tanti ulla potentia, ut sit tibi tam ebrius sermo? Ingeniosus ille vir fuit, magnum exemplum Romanae eloquentiae daturus, nisi illum enervasset felicitas, immo castrasset. Hic te exitus manet, nisi iam contrahes vela, nisi, quod ille sero voluit, terram leges.

Poteram tecum hac Maecenatis sententia parem facere rationem. Sed movebis mihi controversiam, si novi te, nec voles quod debeo in aspero et inprobo accipere. Ut se res habet, ab Epicuro versura facienda est. " Ante," inquit, " circumspiciendum est, cum quibus edas et bibas, quam quid edas e bibas. Nam sine amico visceratio leonis ac lupi vita est."

Hoc non continget tibi, nisi secesseris; alioqui habebis convivas, quos ex turba salutantium nomenclator digesserit. Errat autem, qui amicum in atrio quaerit, in convivio probat. Nullum habet maius malum occupatus homo et bonis suis obsessus, quam quod amicos sibi putat, quibus ipse non est, quod beneficia sua efficacia iudicat ad conciliandos amicos,

v1.p.132
cum quidam, quo plus debent, magis oderint. Leve aes alienum debitorem facit, grave inimicum. "