Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Quis exitus erit ? Quid expectas,

v1.p.128
donec desinas habere, quod cupias ? Numquam erit id tempus. [*](erit id tempus Buecheler; erit tempus MSS.) Qualem dicimus seriem esse causarum, ex quibus nectitur fatum, talem esse [*](Madvig would insert scias or puta.) cupiditatum; altera ex fine alterius nascitur. In eam demissus es vitam, quae numquam tibi terminum miseriarum ac servitutis ipsa factura sit. Subduc cervicem iugo tritam; semel illam incidi quam semper premi satius est.

Si te ad privata rettuleris, minora erunt omnia, sed affatim implebunt; at nunc plurima et undique ingesta non satiant. Utrum autem mavis ex inopia saturitatem an in copia famem ? et avida felicitas est et alienae aviditati exposita. Quamdiu tibi satis nihil fuerit, ipse aliis non eris.

"Quomodo," inquis, "exibo?" Utcumque. Cogita, quam multa temere pro pecunia, quam multa laboriose pro honore temptaveris; aliquid et pro otio audendum est, aut in ista sollicitudine procurationum et deinde urbanorum officiorum senescendum in tumultu ac semper novis fluctibus, quos effugere nulla modestia, nulla vitae quiete contigit. Quid enim ad rem pertinet, an tu quiescere velis ? Fortuna tua non vult. Quid si illi etiam nunc permiseris crescere? Quantum ad successus accesserit, accedet ad metus.