Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Nec hoc miror. Non est enim in rebus vitium, sed in ipso animo. Illud, quod paupertatem nobis gravem fecerat, et divitias graves fecit. Quemadmodum nihil refert, utrum aegrum in ligneo lecto an in aureo conloces,—quocumque illum transtuleris, morbum secum suum transferet,—sic nihil refert, utrum

v1.p.116
aeger animus in divitiis an in paupertate ponatur. Malum illum suum sequitur. VALE.

December est mensis; cum maxime civitas sudat. Ius luxuriae publicae datum est. Ingenti apparatu sonant omnia, tamquam quicquam inter Saturnalia intersit et dies rerum agendarum. Adeo nihil interest, ut non videatur [*](ut non videatur later MSS.; ut videatur pLPb.) mihi errasse, qui dixit olim mensem Decembrem fuisse, nunc annum.

Si te hic haberem, libenter tecum conferrem, quid existimares esse faciendum: utrum nihil ex cotidiana consuetudine movendum an, ne dissidere videremur cum publicis moribus, et hilarius cenandum et exuendam togam. Nam quod fieri nisi in tumultu et tristi tempore civitatis non solebat, voluptatis causa ac festorum dierum vestem mutavimus.