Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

At necessaria deerant." Primum deesse non poterunt, quia natura minimum petit, naturae

v1.p.114
autem se sapiens accommodat. Sed si necessitates ultimae inciderunt, iamdudum exibit e vita et molestus sibi esse desinet. Si vero exiguum erit et angustum, quo possit vita produci, id boni consulet nec ultra necessaria sollicitus aut anxius ventri et scapulis suum reddet et occupationes divitum concursationesque ad divitias euntium securus laetusque ridebit ac dicet: "Quid in longum ipse te differs?

Expectabisne fenoris quaestum aut ex merce conpendium aut tabulas beati senis, cum fieri possis statim dives ? Repraesentat opes sapientia, quas cuicumque fecit supervacuas, dedit." Haec ad alios pertinent; tu locupletibus propior es. Saeculum muta, nimis habes. Idem est [*](idem est Gertz; id est or idem MSS.) autem omni saeculo, quod sat est.

Poteram hoc loco epistulam claudere, nisi te male instituissem. Reges Parthorum [*](Parthorum Gertz; parthos MSS.) non potest quisquam salutare sine munere; tibi valedicere non licet gratis. Quid istic ? Ab Epicuro mutuum sumam: " Multis parasse divitias non finis miseriarum fuit, sed mutatio."