Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Si te bene novi, arbitri partibus functus nec per omnia nos similes esse pilleatae turbae voluisses nec per omnia dissimiles; nisi forte his maxime diebus animo imperandum est, ut tunc voluptatibus solus abstineat, cum in illas omnis turba procubuit; certissimum enim argumentum firmitatis suae capit, si ad blanda et in luxuriam trahentia nec it nec abducitur.

Hoc multo

v1.p.118
fortius est, ebrio ac vomitante populo siccum ac sobrium esse, illud temperatius, non excerpere se nec insigniri nec misceri omnibus et eadem, sed non eodem modo, facere. Licet enim sine luxuria agere festum diem.

Ceterum adeo mihi placet temptare animi tui firmitatem, ut ex praecepto magnorum virorum tibi quoque praecipiam: interponas aliquot dies, quibus contentus minimo ac vilissimo cibo, dura atque horrida veste dicas tibi: " Hoc est quod timebatur ? "