Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Hoc ne nobis quoque eveniat, quaeramus, quid sit bonum, varia eius interpretatio fuit, alius illud aliter expressit. Quidam ita finiunt: " bonum est quod invitat animos, quod ad se vocat." Huic statim opponitur: quid, si invitat quidem, sed in perniciem ? Scis, quam multa mala blanda sint. verum et veri simile inter se differunt; ita quod bonum est, vero iungitur; non est enim bonum nisi verum est. At quod invitat ad se et adlicefacit, [*](adlicefacit Gronovius; adlicer B; adicer A.) veri simile est; subripit, sollicitat, adtrahit.

Quidam ita finierunt: " bonum est, quod petitionem sui movet, vel quod impetum animi tendentis ad se movet." Et huic idem opponitur; multa enim impetum animi movent, quae petantur petentium malo. Melius illi, qui ita finierunt: " bonum est, quod ad se impetum animi secundum naturam movet et ita demum petendum est, cum coepit esse expetendum," Iam et honestum est; hoc enim est perfecte petendum.

Locus ipse me admonet, ut quid intersit inter bonum honestumque dicam. Aliquid inter se

v3.p.366
mixtum habent et inseparabile: nec potest bonum esse, nisi cui aliquid honesti inest, et honestum utique bonum est. Quid ergo inter duo interest ? Honestum [*](utique b. e. q. e. i. d. i. honestum added by later MSS.; om. BA.) est perfectum bonum, quo beata vita completur, cuius contactu alia quoque bona fiunt.