Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Quod dico, talest: sunt quaedam neque bona neque mala, tamquam militia, legatio, iurisdictio. Haec cum honeste administrata sunt, bona esse incipiunt et ex dubio in bonum transeunt. Bonum societate honesti fit, honestum per se bonum est. Bonum ex honesto fluit, honestum ex se est. Quod bonum est, malum esse potuit; quod honestum est, nisi bonum esse non potuit.
Hanc quidam finitionem reddiderunt: " bonum est, quod secundum naturam est." Attende, quid dicam: quod bonum, est secundum naturam; non protinus quod secundum naturam est, etiam bonum est. Multa naturae quidem consentiunt, sed tam pusilla sunt, ut non conveniat illis boni nomen. Levia enim sunt, contemnenda. Nullum est minimum contemnendum bonum; nam quamdiu exiguum est, bonum non est; cum bonum esse coepit, non est exiguum. Unde adcognoscitur bonum ? Si perfecte secundum naturam est.
" Fateris," inquis, " quod bonum est, secundum naturam esse; haec eius proprietas est. Fateris et alia secundum naturam quidem esse, sed bona non esse. Quomodo ergo illud bonum est, cum haec non