Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Licet ergo haec in vicem scribere et hanc semper integram egerere materiam circumspicientibus tot milia hominum inquieta, qui ut aliquid pestiferi consequantur, per mala nituntur in malum petuntque mox fugienda aut etiam fastidienda.

Cui enim satis fuit, quod optanti nimium videbatur ? Non est, ut existimant homines, avida felicitas, sed pusilla; itaque neminem satiat. Tu ista credis excelsa, quia longe ab illis iaces; ei vero, qui ad illa pervenit, humilia sunt. Mentior, nisi adhuc quaerit escendere; istud, quod tu summum putas, gradus est.

Omnes autem male habet ignorantia veri;

v3.p.364
tamquam ad bona feruntur decepti rumoribus, deinde mala esse aut inania aut minora [*](minora later MSS.; miro BA.) quam speraverint, adepti ac multa passi vident. Maiorque pars miratur ex intervallo fallentia, et vulgo bona pro magnis sunt.