Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Si valetudo indifferens est, et valere indifferens est [*](et valere indifferens est add. Erasmus; bene valere indifferens est later MSS.) ; si forma indifferens est, et formonsum esse. Si iustitia bonum est, et iustum esse. Si turpitudo malum est, et turpem esse malum est, tam mehercules quam, si lippitudo malum est, lippire quoque malum est. Hoc ut scias, neutrum esse sine altero potest. Qui sapit, sapiens est; qui sapiens est, sapit. Adeo non potest dubitari, an quale illud sit, tale hoc sit, ut quibusdam utrumque unum videatur atque idem,

Sed illud libenter quaesierim: cum omnia aut mala sint aut bona aut indifferentia, sapere in quo numero sit ? Bonum negant esse, malum utique non est; sequitur ut medium sit. Id autem medium atque indifferens vocamus, quod tam malo contingere quam bono possit, tamquam pecunia, forma, nobilitas. Hoc, ut sapiat, contingere nisi bono non potest; ergo indifferens non est. Atqui ne malum quidem est, quod contingere malo non potest; ergo bonum est. Quod nisi bonus non habet, bonum est. Sapere non nisi bonus habet; ergo bonum est. "

Accidens est," inquit, " sapientiae." Hoc ergo, quod vocas sapere,

v3.p.344
utrum facit sapientiam an patitur ? Utroque modo corpus est. Nam et quod fit et quod facit, corpus est; si corpus est, bonum est. Unum enim illi deerat, quominus bonum esset, quod incorporale erat.