Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Peripateticis placet nihil interesse inter sapientiam et sapere, cu in utrolibet eorum et alterum sit. Numquid enim quemquam existimas sapere nisi qui sapientiam habet ? Numquid quemquam, qui sapit, non putas habere sapientiam ?
Dialectici veteres ista distinguunt; ab illis divisio usque ad Stoicos venit. Qualis sit haec, dicam. Aliud est ager, aliud agrum habere, quidni ? Cum habere agrum ad habentem, non ad agrum pertineat. Sic aliud est sapientia, aliud sapere. Puto concedes duo esse haec, id, quod habetur, et eum, qui habet; habetur sapientia, habet qui sapit. Sapientia est mens perfecta vel ad summum optimumque perducta. Ars enim vitae est. Sapere quid est ? Non possum dicere " mens perfecta," sed id quod contingit perfectam mentem habenti; ita alterum est mens bona, alterum quasi habere mentem bonam.
" Sunt," inquit, " naturae corporum, tamquam hic homo est, hic equus. Has deinde sequuntur motus animorum enuntiativi corporum. Hi habent