Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Etiamnunc nostris illud quoque opponitur: " vultis sapere. Ergo expetenda res est sapere. Si expetenda res est, bona est." Coguntur nostri verba torquere et unam syllabam expetendo interponere, quam sermo noster inseri non

v3.p.340
sinit. Ego illam, si pateris, adiungam. " Expetendum est," inquiunt, " quod bonum est: expetibile, quod nobis contingit, cum bonum consecuti sumus. Non petitur tamquam bonum, sed petito bono accedit."

Ego non idem sentio et nostros iudico in hoc descendere, quia iam primo vinculo tenentur et mutare illis formulam non licet. Multum dare solemus praesumptioni omnium hominum, et apud nos veritatis argumentum est aliquid omnibus videri. Tamquam deos esse inter alia hoc colligimus, quod omnibus insita de dis opinio est nec ulla gens usquam est adeo extra leges moresque proiecta, ut non aliquos deos credat. Cum de animarum aeternitate disserimus, non leve momentum apud nos habet consensus hominum aut timentium inferos aut colentium. Utor hac publica persuasione: neminem invenies, qui non putet et sapientiam bonum et sapere. [*](et sapientiam bonum et sapere ed. Mentel.; et s. et b. s. B; et s. b. s. A; et s. b. et s. bonum later MSS.)

Non faciam, quod victi solent, ut provocem ad populum; nostris incipiamus armis confligere.

Quod accidit alicui, utrum extra id, cui accidit, est an in eo, cui accidit ? Si in eo est, cui accidit, tam corpus est quam illud, cui accidit. Nihil enim accidere sine tactu potest; quod tangit, corpus est. Si extra est, posteaquam acciderat, recessit. Quod recessit, motum habet. Quod motum habet, corpus

v3.p.342
est. Speras me dicturum non esse aliud cursum, aliud currere, nec aliud calorem, aliud calere, nec aliud lucem, aliud lucere; concedo ista alia esse, sed non sortis alterius.