Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
- Debilem facito manu, debilem pede coxo,
- Tuber adstrue gibberum, lubricos quate dentes;
- Vita dum superest, benest; hanc [*](hanc later MSS.; hac BA.) mihi, vel acuta
- Si sedeam cruce, sustine.
Quod miserrimum erat, si incidisset, optatur et tamquam vita petitur supplici mora. Contemptissimum putarem, si vivere vellet usque ad crucem::' Tu vero " inquit, " me debilites licet, dum spiritus in corpore fracto et inutili maneat. Depraves licet, dum monstroso et distorto [*](distorto Erasmus; detorto Haase; deserto BA.) temporis aliquid accedat. Suffigas Meet et acutam sessuro crucem subdas." Est tanti vulnus suum premere et patibulo pendere districtum, dum differat id, quod est in malis optimum, supplicii finem ? Est tanti habere animam, ut agam ?
Quid huic optes nisi deos faciles ? Quid sibi vult ista carminis effeminati turpitudo ? Quid timoris
Optat ultima malorum, et quae pati gravissimum est extendi ac sustineri cupit; qua mercede ? Scilicet vitae longioris. Quod autem vivere est diu mori ?
- Usque adeone mori miserum est ?
Invenitur aliquis, qui velit inter supplicia tabescere et perire membratim et totiens per stilicidia emittere animam quam semel exhalare ? Invenitur, qui velit adactus ad illud infelix lignum, iam debilis, iam pravus et in foedum scapularum ac pectoris [*](ac pectoris later MSS.; acceptoris BA.) tuber elisus, cui multae moriendi causae etiam citra crucem fuerant, trahere animam tot tormenta tracturam ?
Nega nunc magnum beneficium esse naturae, quod necesse est mori. Multi peiora adhuc pacisci parati sunt: etiam amicum prodere, ut diutius vivant, et liberos ad stuprum manu sua tradere, ut contingat lucem videre tot consciam scelerum, Excutienda vitae cupido [*](cupido later MSS.; cui pido BA.) est discendumque nihil interesse, quando patiaris, quod quandoque patiendum est.
Quam bene vivas refert, non quam diu; saepe autem in hoc est [*](est Gruter; esse BA.) bene, ne diu. VALE.