Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Navigationes longas et pererratis litoribus alienis seros in patriam reditus proponimus, militiam et castrensium laborum tarda manipretia, procurationes officiorumque per officia processus, cum interim ad latus mors est, quae quoniam numquam cogitatur nisi aliena, subinde nobis ingeruntur mortalitatis exempla non diutius quam dum miramur haesura.
Quid autem stultius quam mirari id ullo die factum,
Maximum vitae vitium est, quod inperfecta semper est, quod aliquid [*](in aliquid BA. The best solution, in spite of several emendations, is to drop in.) ex illa differtur. Qui cotidie vitae suae summam manum inposuit, non indiget tempore. Ex hac autem indigentia timor nascitur et cupiditas futuri exedens animum. Nihil est miserius dubitatione venientium quorsus evadant; quantum sit illud quod restat aut quale, sollicita [*](sollicita Buecheler; collecta BA.) mens inexplicabili formidine agitatur.
Quo modo effugiemus hanc volutationem ? Uno, si vita nostra non prominebit, si in se colligitur. Ille enim ex futuro suspenditur, cui inritum est praesens. Ubi vero, quidquid mihi debui, redditum est, ubi stabilita mens scit nihil interesse inter diem et saeculum, quicquid deinceps dierum rerumque venturum est, ex alto prospicit et cum multo risu seriem temporum cogitat. Quid enim varietas mobilitasque casuum perturbabit, si certus sis adversus incerta ?
Ideo propera, Lucili mi, vivere et singulos dies singulas vitas puta. Qui hoc modo se aptavit, [*](aptavit Stephanus; aptabit BA.) cui vita sua cotidie fuit tota, securus est; in spem [*](spem later MSS.; spe BA.) viventibus proximum quodque tempus elabitur