Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Quomodo molestus est iucundum somnium videnti qui excitat, aufert enim voluptatem, etiam si falsam, effectum tamen verae habentem; sic epistula tua mihi fecit iniuriam. Revocavit enim me cogitationi aptae traditum et iturum, si licuisset, ulterius.

Iuvabat de aeternitate animarum quaerere, immo mehercules credere. Praebebam [*](praebebam Buecheler; credebam BA.) enim me facilem opinionibus magnorum virorum rem gratissimam promittentium magis quam probantium. Dabam me spei tantae. Iam eram fastidio mihi, iam reliquias aetatis infractae contemnebam in immensum illud tempus et in possessionem omnis aevi transiturus; cum subito experrectus [*](experrectus later MSS.; experfectus BA.) sum epistula tua accepta et tam bellum somnium perdidi. Quod repetam, si te dimisero, et redimam.

Negat me epistula prima totam quaestionem explicuisse, in qua probare conabar id quod nostris placet, claritatem, quae post mortem contingit, bonum esse. Id enim me non solvisse, quod opponitur nobis: " Nullum," inquiunt, " bonum ex distantibus. Hoc autem ex distantibus constat."

Quod interrogas, mi Lucili, eiusdem quaestionis est

v3.p.170
loci alterius, et ideo non hoc [*](hoc added in later MSS.) tantum, sed alia quoque eodem [*](eodem later MSS.; om. BA.) pertinentia distuleram. Quaedam enim, ut scis, moralibus [*](moralibus later MSS.; moralia BA.) rationalia inmixta sunt. Itaque illam partem rectam et ad mores pertinentem tractavi: numquid stultum sit ac supervacuum ultra extremum diem curas, transmittere, an cadant bona nostra nobiscum nihilque sit eius, qui nullus est, an ex eo, quod, cum erit, sensuri non sumus, antequam sit, aliquis fructus percipi [*](percipi later MSS.; percipit BA.) aut peti possit.

Haec omnia mores spectant; itaque suo loco posita sunt. At quae a dialecticis contra hanc opinionem dicuntur, segreganda fuerunt et ideo seposita sunt. Nunc, quia omnia exigis, omnia quae dicunt persequar, deinde singulis occurram.