De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Praesentia bona nondum tota in solido sunt, potest illa casus aliquis incidere ; futura pendent et incerta sunt ; quod praeteriit, inter tuta sepositum est. Quomodo gratus esse quisquam adversus beneficia potest, qui omnem vitam suam transilit praesentium totus ac futurorum ? Memoria gratum facit ; memoriae minimum tribuit, quisquis spei plurimum.

Quemadmodum, mi Liberalis, quaedam res semel perceptae haerent, quaedam, ut scias, non est satis didicisse (intercidit enim eorum scientia, nisi continuetur

), geometriam dico et sublimium cursum et si qua alia propter suptilitatem lubrica sunt, ita beneficia quaedam magnitudo non patitur excidere, quaedam minora sed numero plurima et temporibus diversa effluunt, quia, ut dixi, non subinde illa tractamus nec libenter, quid cuique debeamus, recognoscimus.