De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Deinde quia nemo nostrum novit nisi id tempus, quod cum maxime transit, ad praeterita rari animum retorquent ; sic fit, ut praeceptores eorumque beneficia intercidant, quia totam pueritiam reliquimus ; sic fit, ut in adulescentiam nostram collata pereant, quia ipsa numquam retractatur. Nemo, quod fuit, tamquam in praeterito sed tamquam in perdito ponit, ideoque caduca memoria est futuro imminentium.
Hoc loco reddendum est Epicuro testimonium, qui adsidue queritur, quod adversus praeterita simus ingrati, quod, quaecumque percipimus bona, non reducamus nec inter voluptates numeremus, cum certior nulla sit voluptas, quam quae iam eripi non potest.