De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Audi voces petentium. Nemo non victuram semper in animo suo memoriam dixit, nemo non deditum se et devotum professus est, et si quod aliud humilius verbum, quo se oppigneraret, invenit. Post exiguum tempus idem illi verba priora quasi sordida et parum libera evitant ; perveniunt deinde eo, quo, ut ego existimo, pessimus quisque atque ingratissimus pervenit, ut obliviscantur. Adeo enim ingratus est, qui oblitus est, ut ingratus sit, cui beneficium in mentem venit.
Hoc tam invisum vitium an impunitum esse debeat, quaeritur, et an haec lex, quae in scholis exercetur, etiam in civitate ponenda sit, qua ingrati datur actio ; quae videtur aequa omnibus. " Quidni ? cum urbes quoque urbibus, quae praestitere, exprobrent et in[*]( in added by Gruter. ) maiores collata a posteris exigant."