Suasoriae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
Apud Cestium Pium rhetorem declamabat hanc suasoriam SVRDINVS, ingeniosus adulescens, a quo Graecae fabulae eleganter
b.44
in sermonem Latinum conuersae sunt. Solebat dulces sententias dicere, frequentius tamen praedulces et infractas. In hac suasoria cum iusiurandum bellis sensibus prioribus complexus esset, adiecit: “ita te legam.” CESTIVS, homo nasutissimus, dissimulauit exaudisse se, ut adulescentem ornatum quasi inprudens obiurgaret: “quid dixisti? quid? ita te fruar?” Erat autem CESTIVS nullius quidem ingenii amator, Ciceroni etiam infestus, quod illi non inpune cessit.