Suasoriae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Nam cum M. Tullius filius Ciceronis Asiam obtineret, homo qui nihil ex paterno ingenio habuit praeter urbanitatem, cenabat apud eum Cestius. M. Tullio et natura memoriam dempserat, et ebrietas si quid ex ea supererat subducebat; subinde interrogabat, qui ille uocaretur qui in imo recumberet, et cum saepe subiectum illi nomen Cestii excidisset, nouissime seruus, ut aliqua nota memoriam eius faceret certiorem, interroganti domino, quis ille esset qui in imo recumberet, ait: “hic est Cestius qui patrem tuum negabat litteras scisse;” adferri ocius flagra iussit et

p.56
Ciceroni, ut oportuit, de corio Cestius satisfecit.