Suasoriae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
SILO POMPEIVS sic egit, ut diceret Antonium non pacisci, sed inludere: non esse illam condicionem, sed contumeliam; conbustis enim libris nihilominus occisurum; non esse tam stultum Antonium, ut putaret ad rem pertinere libros a Cicerone conburi, cuius scripta per totum orbem terrarum celebrarentur, nec hoc petere eum quod posset ipse facere: nisi forte non esset in scripta Ciceronis ei ius cui esset in Ciceronem; quaeri nihil aliud quam ut ille Cicero multa fortiter de mortis contemptu locutus ad turpes condiciones perductus occideretur. Antonium illi non uitam cum condicione promittere, sed mortem
p.55
sub infamia quaerere. Itaque quod turpiter postea passurus esset nunc illum debere fortiter pati. Et haec suasoria insignita est ---dixit enim sententiam cacozeliae genere humillimo et sordidissimo, quod detractu aut adiectione syllabae facit sensum: “pro facinus indignum! peribit ergo quod Cicero scripsit, manebit quod Antonius proscripsit?”