Suasoriae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
At, puto, rudis lecta aetas et animus qui frangeretur metu insuetaque arma non passurae manus hebetataque senio aut uulneribus corpora: quid dicam potissimos Graeciae?
p.12
an Lacedaemonios? an Eleos? an repetam tot acies patrum totque excidia urbium, tot uictarum gentium spolia? et nunc produntur condita sine moenibus templa? Pudet consilii nostri, pudet etiamsi non fugimus deliberasse talia. At cum tot milibus Xerses uenit. O Lacedaemonii et aduersus barbaros non reueremini opera uestra, non auos, non patres quorum uobis exemplo ab infantia surgit ingenium? Pudet Lacedaemonios sic adhortari: en, loco tuti sumus. licet totum classe orientem trahat, licet metuentibus explicet inutilem numerum: hoc mare quod tantum ex uasto patet urguetur in minimum, b.10
insidiosis excipitur angustiis uixque minimo aditus nauigio est et huius quoque remigium arcet inquietatione quod circumfluit mare, fallentia cursus uada altioribus internata, aspera scopulis, et cetera quae nauigantium uota decipiunt. Pudet, inquam, Lacedaemonios et armatos quaerere, quemadmodum tuti sint. Non referam Persarum spolia? certe super spolia nudus cadam. Sciat et alios habere nos trecentos qui sic non fugiant et sic cadant. Hunc sumite animum: nescio an uincere possimus; uinci non possumus. Haec non utique perituris refero: sed si cadendum est erratis, si metuendam creditis
p.13
mortem. Nulli natura in aeternum spiritum dedit statutaque nascentibus in finem uitae dies est. inbecilla enim nos materia deus orsus est; quippe minimis succidunt corpora, indenuntiata sorte rapimur; sub eodem pueritia fato est, eadem iuuentus causa cadit: optamus quoque plerique mortem; adeo in securam quietem recessus ex uita est. At gloriae nullus finis est proximique deos sic † ageses agunt: feminis quoque frequens hoc in mortem pro gloria iter est illud. Quid Lycurgum, quid interritos omni periculo quos memoria sacrauit uiros referam? ut unum Othryadem excitem, adnumerare trecentis exempla possum.