Suasoriae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
TRIARI. Non pudet Laconas ne pugna quidem hostium, sed fabula uinci? Magnum est alumnum uirtutis nasci et Laconem. ad certam uictoriam omnes remansissent; ad certam mortem tantum Lacones. Non est Sparta lapidibus circumdata: ibi muros habet ubi uiros. Melius reuocabimus fugientes trecenos quam sequemur. Sed montes perforat, maria contegit. Numquam solido stetit superba felicitas et ingentium imperiorum magna fastigia obliuione fragilitatis humanae conlapsa sunt. Scias
Si tam demens placiturum consilium erat, cur non potius in turba fugimus? PORCI LATRONIS. In hoc scilicet morati sumus, ut agmen fugientium cogeremus. Rumori terga uertitis: sciamus saltem qualis sit iste quem fugimus. Vix uictoria dedecus elui potest; ut omnia fortiter fiant, feliciter cadant, multum tamen nomini nostro detractum est: iam Lacones an fugeremus deliberauimus. Vtinam moriamur! quantum ad me quidem pertinet, post hanc deliberationem nihil aliud timeo, quam ne reuertar. Arma nobis fabulae excutiunt. Nunc, nunc pugnemus: latuisset uirtus inter trecenos. Ceteri quidem fugerunt. si me quidem interrogatis ut quid sentiam, et in nostrum et in Graeciae patrocinium loquar: