Excerpta Controversiae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
De ui sit actio. Quidam duos filios sub nouerca amisit, dubiis signis cruditatis et ueneni. tertium filium auus maternus rapuit, qui ad uisendos aegros non fuerat admissus. quaerenti patri per praeconem dixit apud se esse. accusatur de ui. Habui filiam, quamuis unus filius supersit, fecundam. Aput me nutriatur sine. Quid times? ne non admittare, cum ueneris? Non quaeris filios quos perdidisti; quem non perdidisti quaeris. Pater a me unum repetit, ego duos a patre. Plus habeo quod auo quam quod reo timendum sit. Veni ad aegrotantes nepotes, admissus non sum: haec uera uis fuit. Nulla uis est quae arma, pugnam, uulnera non habet. Describe istius comitatum
cinis ipse sepulti In genus hoc pugnat.poterat esse contentus, adiecit:
tumulo quoque sensimus hostem.
Aeacidae fecunda fui.Aiebat Scaurus non minus magnam uirtutem esse scire dicere quam scire desinere.
Venefica torqueatur, donec conscios indicet. Quidam mortua uxore ex qua filium habebat duxit alteram et ex ea sustulit filiam. decessit adulescens; accusauit maritus nouercam ueneficii. dampnata dum torqueretur dixit consciam filiam. petitur ad supplicium puella. pater defendit. Non prodesset tibi, puella, quod te amauit frater, nisi mater odisset. Nefanda mulier, etiam filiae nouerca, ne mori quidem potuit, nisi et occideret. In gladiatoribus quoque condicio dura uictoris est cum moriente pugnantis. nullum magis aduersarium timeas quam qui uiuere non potest, occidere potest. Concitatissima est rabies in desperatione et morte ultima in furorem animus inpellitur. Quaedam ferae tela ipsa conmordent et in mortis auctorem per uulnera ruunt. gladiator quem armatus fugerat nudus insequitur, et praecipitati non quod inpulit tantum trahunt, sed quod occurrit. naturali quodam deploratae mentis affectu morientibus gratissimum est commori. O mendacium simile ueneficio! dum nouercae meminit, matris oblita est. Peto ne quia filium uindicaui, filiam perdam. Nisi succurritis, nouerca uicit, ego uictus sum. Ne inter