Excerpta Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Per uim metumque gesta non sint rata. Pacta conuenta legibus facta rata sint. Expositum qui cognouerit solutis alimentis recipiat. Quidam duos expositos sustulit, educauit. quaerenti patri naturali pollicitus est se indicaturum ubi essent, si sibi alterum ex illis dedisset. pactum interpositum est. reddit illi duos, repetit unum. Cum alienis diuidemus liberos, quos non diuidimus cum matribus? Vtrumque genui, utrumque desideraui, pro utroque pactus sum. Vna nati sunt, una expositi, una educati; redditi distrahuntur. distraxit illos fortuna aliquando a parentibus, numquam ab ipsis. Duos exposui, quia alterum eligere non poteram. In auctione fratres quamuis

b.437
hostilis hasta non diuidit: plus quiddam est geminos esse quam fratres; perdit uterque gratiam suam nisi cum altero est. Ignoscat retinenti meos cum ipse concupiscat alienos. Agnitio diuidet quos iunxit etiam expositio? Omnia pro filio paciscor praeter filium. Pactus sum flens, tremens, tamquam cum exponerem. Mihi tunc uis et necessitas erat; non enim poteram inuenire filios nisi alterum promisissem. Pars altera. Vtrumque potestis ex hoc iudicio patrem dimittere. Liberis hic carere consueuit; ego et cum unum accepero, necesse est torquear: duobus adsueui. Vim uocas quae te patrem fecit? Ego sustuli, ego educaui, ego reddidi; iste electurus est.
p.453
In ista ui duos filios perdidi. Lex arma et uincula et ultimum periculum conplectitur. Extra. In SABINVM CLODIVM uno die et Graece et Latine declamantem multa urbane dicta sunt. dixit HATERIVS quibusdam querentibus quod pusillas mercedes acciperet, cum duas res doceret, numquam magnas mercedes accipere eos qui hermeneumata docent. MAECENAS dixit: *tudei/dhn d' ou)k a)/n gnoi/hs pote/roisi metei/h. CASSIVS SEVERVS ab auditione eius rediens, interrogatus quomodo dixisset, respondit: male kai\ kakw=s.
b.438

Qui patrem pulsauerit manus ei praecidantur. Tyrannus patrem in arcem cum duobus filiis accersiit; imperauit adolescentibus ut patrem caederent. alter ex his praecipitauit se, alter cecidit. post in amicitiam tyranni receptus est. occiso tyranno praemium accepit. petuntur eius manus; pater defendit. Felicior essem si plures reos defenderem. Praecidetis tyrannicidae manus? quid hoc est? integer tyrannus iacet. Tam necesse fuit patrem caedere quam spoliare templa, uirgines rapere. 0 quantum istis debemus manibus, per quas iam nihil necesse est! Tales fuerunt, ut ex his posset tyrannum alter contempnere, alter occidere. Praecipitasti te, fili: hoc non est patri parcere sed tibi. Dura, fili; in tyrannum tibi per patrem eundum est. Vtrum ex filiis meis probatis? alter se occidit, alter

p.454
tyrannum. Suspensas leuiter admouebat manus: filius simulabat ictus, pater gemitus. Necessitas magnum humanae infelicitatis patrocinium: haec excusat Saguntinos, quamuis non ceciderint patres, sed occiderint. Si ---nec iste cecidisset. Ille me fratri reliquerat, hic tyranno. In lege, inquid, nihil excipitur. sed multa licet non excipiantur, intelleguntur et scriptum legis angustum, interpretatio diffusa est. Quid interest lege excipere, ne fraudi sit ei qui per insaniam patrem pulsauit, cum illi non supplicio sed remedio opus sit? ne puniatur infans, si pulsauerit patrem? Hoc qui cogente tyranno fecit, ipso fuit miserior uapulante. Non est inpudica quae arcessita est a tyranno; non est sacrilegus sacerdos qui deorum
b.439
inmortalium dona suis manibus pertulit ad tyrannum. Patre iubente fecit, nec cecidit iste, sed paruit. Vltio caesi patris nullius est nisi patris. Si a quolibet alieno caesus essem et iniuriarum agere nollem nemo nomine meo ageret. nunc nihil interest; poena maior est eius qui cecidit, ius idem eius qui caesus est. Pars altera. Tamdiu cecidit patrem donec placeret tyranno satelles. “Pro republica feci.” Ideni et reipublicae imputas et tyranno. Habuisti quod iactares tyranno: frater maluit mori; periit ne parricidium faceret aut uideret. Caesus, inquid, poenam remitto. Mirarer nisi pro tam bono patre fuisset qui mori uellet. Pater, inquid, uoluit. sed frater noluit. Pater, inquid, uoluit. ita tu non tyranno tantum, sed etiam patri dignus uisus es parricidio? Cecidisti patrem cum et legem nosses et fratrem. Extra. Ab Oppio proconsule, cum quo in Cretam SABINVS ierat, in theatro Graeci postulare
p.455
coeperant,ut Sabinus maximum magistratum gereret. Mos autem est barbam et capillos magistratui Cretensium summittere. Surrexit Sabinus et silentio manu facto, hunc magistratum, inquid, ego Romae bis gessi. bis enim reus causam dixerat. Graeci non intellexerunt, sed bene precati Caesari petebant, ut illum honorem Sabinus et tertio gereret. Idem cum reus rogaret, ut in lautumias transferretur, non est, inquit, quod quemquam uestrum decipiat nomen ipsum lautumiae: illa enim minime lauta res est. Iocabatur in miseriis ac periculis suis, in quibus iocari eum non debuisse quis nescit potuisse quis credit?
b.440