Iniuriarum sit actio. Quidam cum haberet filium et diuitem inimicum, occisus inspoliatus inuentus est. adolescens sordidatus sequi diuitem coepit. diues eduxit in ius eum et postulauit ut si quid suspicaretur, argueret. adolescens ait: accusabo cum potero. diues petens honores repulsus est; accusat iniuriarum pauperis filium. contradicit. Gratias ago diuiti, quod quos odit iam reos facere contentus est. Non ambulabis, inquid, eadem uia, non calcabis uestigia mea, non offeres delicatis oculis sordidam uestem, non flebis inuito me, non tacebis. perieramus si hic magistratus esset. Quod sordidatus fui, luctus est; quod fleui, pietatis; quod non accusaui, timoris; quod repulsus est, uestrum est. Honores patre meo uiuo numquam petiuit. Vitium me meum sequitur: taceo. utinam hoc uitium habuisset et pater! Quando uobis non
p.517
sordidati sumus? Accusa, inquit, pauper diuitem. ambulare mihi arbitrio meo non licet. Accusa, inquit, reum perage, perora. quis accusare sic loquentem potest? Cur, inquid, me sequeris? aliud
b.446
ergo pauperes iter, aliud diuites habent? Quisquis percussor ruit quasi diues spolia contempsit. Mortuo patre meo — metuo enim ne quis se laedi putet, si dixero occisum. Sordidatus es, inquid, fles. Quid aliud facere possum occisi pauperis filius? Quid accusanti fecisset qui persequitur tacentem? Quare, inquid, sequeris me? ut aliquando mei miserearis, ut desinas adflictam domum persequi. Eum accusatorem habeo qui se reum non esse miratur. “Cur non agis?” quia adeo non metuis, ut cogas. Sordidatus sum. Quod reo licet, lugenti non licet? an ne lugebo quidem quem uindicare non possum? Non erat in illo praeda quam grassator adpeteret; erat summa uirtus, contumax aduersus fastidium diuitiarum innocentia: haec ab inimico petita sunt spolia. Quis caedem machinatus est? scire non possum; quod dissimulari non potest scio, quis optauerit. et tu diues inimicus es et ille inspoliatus inuentus est: non est cur accusem, sed est cur suspicer. Pars altera. Vt scias te inuidiam mihi facere, cum dixissem: “accusa me,” non negasti, sed respondisti: accusabo cum potero.
b.447
Viro forti praemium. si plures erunt, iudicio contendant. Pater et filius fortiter fecerunt. petiit
p.518
pater a filio ut sibi cederet; ille noluit. iudicio contenderunt; uicit patrem. petit praemio statuas patri. abdicatur. Quem optem nescio iudicii huius euentum, cum crimen meum sit uicisse. Patriae iudicium habeo, patris perdidi. Patrem in acie uidi, pugnaui cum exemplo. Iudicium uocat quo pater et filius spolia contulimus? Vici non filius patrem, .sed iuuenis senem. ego uici, sed omnes gratulati sunt patri. Cogitaui Horatium Etruscas acies corpore suo submouentem; cogitaui Decium qui nec ipse patri cessit. Pugnabam non tantum inperatori, sed etiam patri. Auidus sum gloriae: hoc si uitium est, paternum est. Pudeat, pater, si te uicit filius abdicandus. Ego praemium habeo, tu et praemium et uirum fortem. Virtutes nostrae silentio praeterissent; inlustratae sunt dum conferuntur. Iudicauerunt non quod erat, sed quod te malle credebant. Honor ad utrumque peruenit: alter praemium habet, alter accepit. Pars altera. Nolo habitare cum aduersario meo. non capit idem contubernium uictum et uirum fortem. Statuas, inquid, tibi posui. immo ne possem umquam uictum me obliuisci, ignominiam meam in aes incidisti.
b.448