De ui sit actio. Quidam duos filios sub nouerca amisit, dubiis signis cruditatis et ueneni. tertium filium auus maternus rapuit, qui ad uisendos aegros non fuerat admissus. quaerenti patri per praeconem dixit apud se esse. accusatur de ui. Habui filiam, quamuis unus filius supersit, fecundam. Aput me nutriatur sine. Quid times? ne non admittare, cum ueneris? Non quaeris filios quos perdidisti; quem non perdidisti quaeris. Pater a me unum repetit, ego duos a patre. Plus habeo quod auo quam quod reo timendum sit. Veni ad aegrotantes nepotes, admissus non sum: haec uera uis fuit. Nulla uis est quae arma, pugnam, uulnera non habet. Describe istius comitatum
p.456
tumultus: unus puer est et unus senex. Rapuisti, inquis, filium meum. immo nepotem meum sustuli, immo uenientem non potui excludere. Si cuius obsessi a latronibus armata manu coniugem liberosque rapuissem, accusari posset beneficium meum ? Et medici alligant et corporibus nostris ui medentur. Non potest mecum agere tamquam cum alieno. habet sua iura natura et hoc inter auum et patrem interest, quod ano seruare licet suos, patri et occidere. Quae ista est tam sera pietas, tam praepostera? quaerere tuos a tertio incipis. Quisquis puero fauit ne inueniretur optauit. Pars altera. Non ut nepotem seruaret fecit, sed ut infamaret uxorem ueneficii, me ueneficae emancipatum. Mihi
b.441
cum socero, iudices, ne uiua quidem priore uxore conuenit, mortua uero inimicum professus languente puero cum uociferatione atque conuitio auspicans quidquid accidit uenit, qui ad sanos nepotes numquam ante uenisset. non admisi; et tunc enim uidi uenire rapturum. Extra. Habet hoc MONTANVS uitium: sententias suas repetendo corrumpit, dum non contentus unam rem semel bene dicere, efficit ne bene dixerit. Propter hoc solebat SCAVRVS Montanum inter oratores Ouidium uocare; nam et Ouidius nescit quod bene cessit relinquere. Cum Polyxene esset adducta tumulo Achillis immolanda, Hecuba dixit:
cinis ipse sepulti In genus hoc pugnat.
poterat esse contentus, adiecit:
tumulo quoque sensimus hostem.
p.457
neque hoc contentus adiecit:
Aeacidae fecunda fui.
Aiebat Scaurus non minus magnam uirtutem esse scire dicere quam scire desinere.