Excerpta Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Venefica torqueatur, donec conscios indicet. Quidam mortua uxore ex qua filium habebat duxit alteram et ex ea sustulit filiam. decessit adulescens; accusauit maritus nouercam ueneficii. dampnata dum torqueretur dixit consciam filiam. petitur ad supplicium puella. pater defendit. Non prodesset tibi, puella, quod te amauit frater, nisi mater odisset. Nefanda mulier, etiam filiae nouerca, ne mori quidem potuit, nisi et occideret. In gladiatoribus quoque condicio dura uictoris est cum moriente pugnantis. nullum magis aduersarium timeas quam qui uiuere non potest, occidere potest. Concitatissima est rabies in desperatione et morte ultima in furorem animus inpellitur. Quaedam ferae tela ipsa conmordent et in mortis auctorem per uulnera ruunt. gladiator quem armatus fugerat nudus insequitur, et praecipitati non quod inpulit tantum trahunt, sed quod occurrit. naturali quodam deploratae mentis affectu morientibus gratissimum est commori. O mendacium simile ueneficio! dum nouercae meminit, matris oblita est. Peto ne quia filium uindicaui, filiam perdam. Nisi succurritis, nouerca uicit, ego uictus sum. Ne inter

p.458
supplicia quidem desiuit occidere. Prosit aput uos puellae quod eam pater laudat, prosit quod mater accusat. Conscia, inquid,
b.443
est filia. ego torqueri coepi, nouerca torquere. Habui filium talem, ut illum amare posset nouerca, nisi in eam incidisset quae odisse etiam filiam posset. Seruus furti tortus Catonem conscium dixit. utrum plus tormentis creditis an Catoni? Quod nouerca tam sero, puella tam cito? In hoc poenas ueneficii dabat, ut accusationis exigeret. Pars altera. Quarundam ferarum catuli cum rabie nascuntur; uenena radicibus statim pestifera sunt. Quid illa quae fratrem in moram sequentis patris sparsit? habes exemplum quod et sorori conueniat et uirgini. Nouerca in hoc priuigno dedit uenenum, ut filia sola heres esset; idcirco adhibuit et consciam.
b.444