Qui patrem pulsauerit manus ei praecidantur. Tyrannus patrem in arcem cum duobus filiis accersiit; imperauit adolescentibus ut patrem caederent. alter ex his praecipitauit se, alter cecidit. post in amicitiam tyranni receptus est. occiso tyranno praemium accepit. petuntur eius manus; pater defendit. Felicior essem si plures reos defenderem. Praecidetis tyrannicidae manus? quid hoc est? integer tyrannus iacet. Tam necesse fuit patrem caedere quam spoliare templa, uirgines rapere. 0 quantum istis debemus manibus, per quas iam nihil necesse est! Tales fuerunt, ut ex his posset tyrannum alter contempnere, alter occidere. Praecipitasti te, fili: hoc non est patri parcere sed tibi. Dura, fili; in tyrannum tibi per patrem eundum est. Vtrum ex filiis meis probatis? alter se occidit, alter
p.454
tyrannum. Suspensas leuiter admouebat manus: filius simulabat ictus, pater gemitus. Necessitas magnum humanae infelicitatis patrocinium: haec excusat Saguntinos, quamuis non ceciderint patres, sed occiderint. Si
---nec iste cecidisset. Ille me fratri reliquerat, hic tyranno. In lege, inquid, nihil excipitur. sed multa licet non excipiantur, intelleguntur et scriptum legis angustum, interpretatio diffusa est. Quid interest lege excipere, ne fraudi sit ei qui per insaniam patrem pulsauit, cum illi non supplicio sed remedio opus sit? ne puniatur infans, si pulsauerit patrem? Hoc qui cogente tyranno fecit, ipso fuit miserior uapulante. Non est inpudica quae arcessita est a tyranno; non est sacrilegus sacerdos qui deorum
b.439
inmortalium dona suis manibus pertulit ad tyrannum. Patre iubente fecit, nec cecidit iste, sed paruit. Vltio caesi patris nullius est nisi patris. Si a quolibet alieno caesus essem et iniuriarum agere nollem nemo nomine meo ageret. nunc nihil interest; poena maior est eius qui cecidit, ius idem eius qui caesus est. Pars altera. Tamdiu cecidit patrem donec placeret tyranno satelles. “Pro republica feci.” Ideni et reipublicae imputas et tyranno. Habuisti quod iactares tyranno: frater maluit mori; periit ne parricidium faceret aut uideret. Caesus, inquid, poenam remitto. Mirarer nisi pro tam bono patre fuisset qui mori uellet. Pater, inquid, uoluit. sed frater noluit. Pater, inquid, uoluit. ita tu non tyranno tantum, sed etiam patri dignus uisus es parricidio? Cecidisti patrem cum et legem nosses et fratrem. Extra. Ab Oppio proconsule, cum quo in Cretam SABINVS ierat, in theatro Graeci postulare
p.455
coeperant,ut Sabinus maximum magistratum gereret. Mos autem est barbam et capillos magistratui Cretensium summittere. Surrexit Sabinus et silentio manu facto, hunc magistratum, inquid, ego Romae bis gessi. bis enim reus causam dixerat. Graeci non intellexerunt, sed bene precati Caesari petebant, ut illum honorem Sabinus et tertio gereret. Idem cum reus rogaret, ut in lautumias transferretur, non est, inquit, quod quemquam uestrum decipiat nomen ipsum lautumiae: illa enim minime lauta res est. Iocabatur in miseriis ac periculis suis, in quibus iocari eum non debuisse quis nescit potuisse quis credit?
b.440