Excerpta Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Veneficii sit actio. Quidam cum haberet uxorem et ex ea filiam nubilem, indicauit uxori, cui eam conlocaturus esset. illa dixit: celerius morietur quam illi nubat. decessit puella ante diem nuptiarum, dubiis signis cruditatis et ueneni. torsit ancillam pater; dixit illa nihil se scire de ueneno, sed de adulterio dominae et eius cui conlocaturus filiam erat. accusat uxorem ueneficii et adulterii. “Morietur:” teneo ueneficam; “celerius quam nubat:” teneo adulteram. “Morietur:” factum est; “celerius quam nubat:” factum est. Adulterium deprehendi serius quam factum est, ueneficium antequam fieret. Duo crimina ad uos detuli et duos indices: altera dicit quod factum est, altera etiam quod futurum sit. Generi adultera, filiae pelex. Quam infelix domus est in qua adulterium argumentum est! Dixi: honestus est; dixi: pulcher est; dum laudo generum, commendaui adulterum. O me tardissimum in malis meis! ueneficium ne denuntiatum quidem credidi, adulterium in

b.407
ueneficio demum deprehendi. Versae sunt in exsequias nuptiae mutatusque genialis lectus in funebrem, subiectae rogo felices faces. Profertur putre corpus et uenenis tumens. quid ultra quaeritis? uerbis signa, signis tormenta conueniunt. Ad uocem tuam facta conueniunt.
p.289
“Morietur antequam nubat:” factum est. Vidimus fluens corpus et in cadauere illius materna uerba credidimus. Generum adulterio perdidi, uxorem parricidio, filiam ueneficio. Pars altera. Duo grauissima crimina obiecit, adulterium et ueneficium: adulterium ancilla teste, ueneficium ne ancilla quidem. Cum indignaretur se non rogatam, exciderunt illi uerba quae non minus quam ille filiam luget. At quare dixisti: “celerius morietur quam illi nubat?” Verba dolori parum considerata exciderunt. et est saepissime fortuita diuinatio.