Excerpta Controversiae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
Dementiae sit actio. Qui habebat duos filios duxit uxorem. alter ex adolescentibus cum aegrotaret et in ultimis esset, medici dixerunt animi uitium esse. intrauit ad filium stricto gladio pater, rogauit ut indicaret sibi causam. ait amari a se nouercam. cessit illi uxore sua pater. ab altero accusatur dementiae. Audite rem nouam: fratrem crudelem, nouercam misericordem. Insanus sum, quia aliquis meo beneficio sanus est. Tradidi illi uxorem; sed eripueram. “Testor, inquid, praesides pietatis deos, amare antequam duceres coepi.” Ita tu iniuriam uocas quod fratrem habes, non habes nouercam?
b.408
Transii praeter istius oculos cum ferro; gladium mihi nemo nisi aeger extorsit. Patri qui periculum filii morientis sustinere non potuit, ignoscendum in qualicumque facto est. Pars altera. Alter lenocinio curauit, alter p.290
parricidio conualuit. Quid? hoc adulterium non putas quod marito conciliante committitur? Nescio furiosius uxorem duxerit, an habuerit, an dimiserit, an conlocarit. Quam demens est cui adulterium pro beneficio imputatum est! Strinxit gladium maritus, non ut uindicaret adulterium, sed ut faceret. Mori potius debuit frater quam sanari turpiter. quid enim si matrem, si sororem concupisset? Quaedam remedia grauiora ipsis periculis sunt. Omnia inter priuignum et nouercam conposita; simulatum morbum et derisum mimo turpissimo patrem.