Excerpta Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Qui uim in iudicio fecerit, capite puniatur. Missus Iphicrates aduersus Thracum regem, bis acie uictus foedus cum eo percussit et filiam eius uxorem duxit. cum Athenas redisset et causam diceret, uisi sunt circa iudicium quidam Thracum cultu armati et ipse reus gladium strinxit. cum iudices citarentur ad iudicandum, palam absolutorias tulerunt sententias. accusatur quod uim in iudicio fecerit. Nemo iudicum tuorum non sic timuit tamquam tu de illis iudicaturus esses. Cum toto tibi regno suo uenit aduocatus; non maioribus copiis bellum instruxit quam iudicium. Iphicrate, conde gladium; iudicium est. Quid tibi cum gladio ? certe bis uictis arma ponenda sunt. Quae est ista contra rerum naturam permutatio, in bello nuptiae, in iudicio bellum? Pars altera. Ego uim non feci; omnia enim legitima peracta sunt: accusator suo loco dixit, reus suo respondit; perfectum per omnes numeros suos iudicium est. Cum iudices

b.406
sententias ferrent, strinxi gladium, ut occiderem me, si dampnatus essem. Iudices tulerunt palam absolutorias, ut gratiam duci suo referrent. Nuptiarum causa utilitas reipublicae fuit. Miles pulsus saepius erat infelici proelio.
p.288
Barbaros circa iudicium fuisse non propter officium armatos, sed propter morem suum. Quid potestis, inquid, queri? quod uobis obsidem adduxi?