Tyrannicidae praemium. In adulterio deprehensus a tyranno gladium extorsit tyranno et occidit eum. petit praemium. contradicitur. Non fecisset tyrannicidium, nisi illum tyrannus armasset. Cuius adulter non fuit qui etiam tyranni fuit? Inputat nobis quod deprehensus in adulterio mori noluit. Tyrannicida uester iure occidi potuit a tyranno. Certamen in pari condicione contractum publica fortuna distraxit. non innocentior uicit, sed fortior. Tulit secum tyrannus gladium; sic enim occisuri ueniunt. Cur solus ad praemium uenis ? tyrannum certe occidisti cum adultera. Non loricam clipeumue sumsit, sed tenuem ac perlucidam uestem;
p.269
perfusus unguento intrauit cubiculum, in quo tyrannum non esse diligenter agnouerat. Tyrannicida noster ne tyrannum inueniret optauit. Ducat tyrannicidam in arcem tyrannus, non uxor, odium, non amor; ascensurus ferat animum, ferat ferrum; eat illo ubi inueniat tyrannum. Omnia honesta opera uoluntas inchoat, occasio perficit. Saepe honorata uirtus est et ubi eam fefellit exitus; scelera quoque quamuis citra exitum subsederint puniuntur; nec infelix uirtus amittit gloriae titulum, nec gloriam uirtutis intercipit fortuita felicitas. Numquam maiorum nostrorum prudentia tantis muneribus tyrannicidium emeret, si illud etiam libido promitteret. Nouo inauditoque more pugnabant, tyrannicida pro adulterio, tyrannus pro pudicitia. Occidisti tu maritum, fortuna tyranuum. Tyrannum cadere reipublicae uolo; occidat illum ciuis iratus, misceat maledicta uulneribus qualia
b.388
in adulterum maritus adtulerat. Ab adulterae osculis ad praemium curris. Nolo tyrannicida imitetur antequam occidat tyrannum. Populus Romanus ueneno uinci hostem noluit, proditione noluit. Honorabo subitum tyrannicidium, non honorabo fortuitum, non coactum. Pars altera. Non habebas, inquit, ferrum. Quid enim tyranno profuit quod habuit ? In eo qui inermis ad tyrannum uenit non uirtus minor est, sed periculum maius. Non quaeras quid in arcem tulerim; tyrannicidium retuli. Non est gladius meus; sed manus mea est, sed animus meus est, sed consilium, sed periculum, sed tyrannicidium meum est. Adulterium uocas quo effectum est ne quis timeat adulterium? Diligenter arce munita occasionem requirens temptaui seruos, temptaui amicos; per uxorem solam refulsit occasio. Non putaui adulterium
p.270
uxorem tyranni polluere, sicut nec homicidium tyrannum occidere. Ferrum in arcem ferre periculosum erat, inuenire facile. Si tyrannum, inquam, inuenero, obuia quaelibet res telum erit. certe semper secum solet habere ferrum tyrannus. gladius inter duos fortioris est. Quam sollicitus adulter fui ne non deprehenderer!
b.389
Per uim metumque gesta irrita sint. Bello ciuili patronus uictus et proscriptus ad libertum confugit. receptus est ab eo et rogatus ut operas remitteret. remisit consignatione facta. restitutus indicit operas. contradicit. Patronus a liberto restitutionem peto. Si pacisci tunc a me uoluisses operas, spopondissem. Bona bello perdidi, ad restitutionem nudus ueni; nunc libertorum operas desidero. Profer tabellas illa proscriptionis tabula crudeliores: persequebatur illa quos uicerat, hae persecutae sunt quos receperant; in illa ultio fuit, in his perfidia; denique illa iam desiit, hae perseuerant. Non mea, inquit, sed aliena uis fuit. Aeque dignus est poena qui ipse uim adhibet et qui ab alio admota ad lucrum suum utitur. In hunc primum incidi et dum timeo ne offenderem secutus sum hoc exigentem. Non recepit me, sed inclusit. Nihil est uenali misericordia turpius. Pars altera. Nihil tibi opus est potestas: scis tibi illum parere etiam cum cogi non potest. Quaslibet indicas operas, numquam tamen indices tam
p.271
periculosas quam indixisti. Habeo iudicia tua: bene de seruo iudicasti: manumisisti; bene de liberto: proscriptus mihi potissimum te commisisti. Si noluissem patronum habere, potui. Vnus ex proscriptis fuisti qui tunc posses etiam rogari. Restitutio tibi proscriptionem remisit, non quicquid in proscriptione gessisti rescidit.
b.390
Extra. Omnes inuecti sunt in libertum. VARIVS GEMINVS et OTHO IVNIVS egerunt lenius, ut patronus remissurus uideretur operas, si optinuisset. Nam Otho dixit: sine me iudicio meo uideri remisisse; faciam, remittam. quid me sic times tamquam inuitus promiserim? Contra CESTIVS ait: tunc eiusmodi utendum coloribus, ubi uerendum est ne uideamur rem duram postulare, ubi contra honestam personam promissione iudex molliore fallendus est. Quid in hac persona ueremur et causa, nisi hoc unum quod ex hoc colore metuendum est, ne si uolumus hoc remittere et uoluisse uideamur?