Excerpta Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Abdicauit quidam filium. abdicatus medicinae studuit. cum pater aegrotaret et medici negarent posse sanari, sanauit. reductus est. postea

p.266
aegrotare nouerca coepit; desperauerunt medici. rogat pater filium ut curet nouercam. nolentem abdicat. contradicit. Quo pacto istud euenit ut abdicatione mea pater aegrotaret, reditu nouerca? Pietati cessere morbi. Medicinam relinquo, multum laboris, multum uigiliarum; adice huc et quod qui sanantur ingrati sunt. et medicus possum decipi et non possum priuignus excusari. Eundem, inquit, medici morbum esse dicunt. nempe illi qui negauerunt te posse sanari. Ego uero cedo domo, si fateris illam sic posse sanari. Timeo fortunam. imputabitur mihi, si quid acciderit. Ecce tu me non posse non credis. Omnes medici negant et nunc diligentiores fuerunt, quia in te decepti sunt. Non sum tantae scientiae quantae uideor: magnis praeceptoribus opus est; ego abdicatus studui. Quaeris quomodo te sanauerim? non tibi medicus, sed filius profui; desiderio laborabas; gratum tibi erat quicquid meis manibus acceperas. ut primum intraui, recreatus es: quid in te curandum esset,
b.385
aduerti. Haec non eodem morbo laborat. multa sunt dissimilia: sexus, aetas, animus. Nihil magis aegris prodest quam ab eo curari a quo uolunt. Temerariis remediis graues morbi curantur, quibus uti non audeo in nouerca. Extra. Non oportet adolescentem quicquam nouercae suscensere; alioqui odit et gaudet. Ferendus est adolescens, si se excusat; non est, si ulciscitur. Pars altera. Lugendum est, flendum est; in hoc me seruasti? Hostis aliquando uulnus sanauit quod fecerat, ob hoc maxime quia alius sanare non poterat. Negant posse sanari. Nemo suscipit; nemo enim uult curationem filio praeripere.
p.267
Extra. Pollio dicebat: inter patres et filios id solum iudex putat licere quod oportet.

Quidam mortua uxore quae in partu perierat, alteram duxit; puerum rus misit. ex illa subinde filium sustulit. utrumque puerum ruri educauit; post longum tempus redierunt similes. quaerenti matri uter eius sit non indicat. accusatur ab ea malae tractationis. Quid fletis, pueri? securi estote; non memini. iam lites sunt et nondum indicaui. Qualis eris nouerca quae sic fieri cupis? Alter tuus est, alter tui frater est et si per te licuerit, neuter priuignus est. Dum alterius uis esse mater, utriusque es nouerca. Si coegeris, mentiar: non mater, sed nouerca decipieris. Hos ipsa noluit natura distingui. Indicarem, nisi tam pertinaciter quaereres. Hic tuus est. quid

b.386
alterum nouercalibus oculis intueris? Ille tuus est. Vni tibi contigit ut habeas priuignum et non sis nouerca. Pars altera. Malae tractationis agit; filius enim rus ablegatus a patre et educatus est sic ut ignotus esse posset et matri. Tibi rediit uterque filius, huic uterque priuignus; quae eo crudelius filio caret quo propius accessit. Times huius iniquitatem, cum iniquus ipse magis ames eum cui alterius donare uis matrem quam cui non uis suam reddere. Extra. Quod ad colorem pertinet uiri, HISPO ROMANIVS et SILO POMPEIVS hoc usi sunt: nescio
p.268
et ideo non indico. Quidam miscuerunt et utroque usi dixerunt: nescio, sed etiamsi scirem non indicarem, quod Latro et CESTIVS. Sed ASINIS POLLIO neutrum colorem probabat. Si dicit, inquit, “nescio,” nulli fidem facit: uxor ipsa non quaereret ab illo, nisi ille scire posset. dici enim contra uirum potest: quaere a nutrice, a paedagogo. uerisimile non est neminem domi esse qui sciat. Ille autem mixtus color utrumque corrumpit, et ignorantis fidem et non indicantis fiduciam. nam cum dicit: “etiamsi scirem, non indicarem,” efficit ut illum scire iudex putet; cum dicit: “nescio,” efficit ut uideatur indicare debere, si scit. Ipse autem hoc colore usus est quem aiebat simplicissimum: scio, sed non indico, quia pueris hoc utile est; et tuo filio: magis amaturus sum eum qui matrem uidebitur non habere.
b.387